- OBLINERE os
- OBLINERE osapud Plautum, Argum. Epid. v. 5. quod proprie iis convenit, qui non faciei partem de consueto more liniebant, sed os totum. Lini enim moris erat delicatos olim, vel ad candorem nitoremque cutis conciliandum, vel ne cito barbati essent. Sic Sueton. de Ottone c. 12. narrat, faciem quottidie pane madidô linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus unquam esset. Et Martial. de Muliere, l. 10. Epigr. 68. v. 3.Deque coloratis numquam lita mater Etruscis.Ubi coloratos Etruscos vocat τοὺς ἡλιοκαύςτους, Sole perustos, et mulierem numquam litam, quae faciem medicamentis numquam induxerit, ad candorem servandum et Solem cuti defendendum, ne coloraretur. Cuiusmodi medicamenta, quae praestabant, ne Sole laederetur facies, vocabantur Cosmetis θερινὰ προφυλακτικὰ προσώπων, eaque omnia erant ἐπίχριςτα: sicut illa, quibus nitor aut candor parabatur in facie, προσώπου ἐπίχριςτα λαμπρυντικὰ, et σμήγματα προσώπου ςτιλβωτικα. Sed et faciem linebant, ut cutis tenderetur, cuiusmodi, medicamenta Graecis τετάνωθπα et τετανώματα, Latinis Tentipellia, appellabantur. Et quidem, cum dicit Tibullus, l. 1. Eleg. 8. v. 11.Quid succo splendente genas ornare? ———per sucum splendentem, τὸ ἐπίχριςτον λαμπρυντικὸν intelligit. Sicut κατάπλασμα προσώπου λαμπρυντικὸν Iuvenalis, cum ait, Sat. 6. v. 471.Sed quae mutatis inducitur atque fovetur,Tot medicaminibus, coctaeque siliginis offasAccipit et madidae, facies dicetur, an ulcus?Ut et Sat. 2. v. 107.Et pressum in facie digitis extendere panem.Item Sat. 6. v. 461.Interea foedô aspectu ridendaque multôPane tumet facies.Ubi vetus Interpres, medicamen ad tendendam faciem, vel cutem magis etc. Alia autem erant καταπλάσματα, alia σμήγματα, quibus utebantur ad faciem poliendam. Sublatis enim cataplasmatis smegmata adhibebant; id quod observavit idem Poeta, in illa divina Satyra adversus sequiorem sexum, ubi eleganter καταπλάσματα vocat tectoria: v. 467.Tandem aperit vultum, et tectoria prima repoint,Incipit agnosci.Panem intelligens, quô madidô faciem linebant, ac velutitectoriô quôdam inducuebant, τεταωτικῷ καὶ ςτιλβωτικῷ τοῦ χρωτὸς: quod tectorium seu cataplasma abstergebant smegmate ex lacte asintno, cum ad moechos irent. Idem, v. 461.—— ridendaque multôPane tumet facies, aut pinguia poppaeanaSpirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.Ad moechum lotâ veniunt cute.i. e. lomentô expolitâ vel smegmate, ἐπιχρίςτῳ sublatô: ad quam rem idem postea lac asininum memorat. Vide quoque Aetium l. 7. ubi omnia haec σκευασιῶν genera enumerat et nominat σμήγματα προσώπου, ῃίμματα, ςτιλβώματα, τετανώματα et alias similes saponum et lomentorum species, quibus qui utebantur, tam ad faciem, quam ad reliquum corpus, extergenda polienda et nitidanda, lini proprie dicebantur. Ael. Spartian. in Adriano c. 4. Corrupisse eum Traiani libertos, curâsse delicatos, eosdemque levisse, per ea tempora, quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. Ad quem locum, quod addit Casaubon. etiam linere faciem consuevisse Veteres ad oculorum ὑπογραφὰς, vel ad glabritiem ac laevigationem, reprehenditur a Salmasio, aliter faciem, aliter oculos inungi solitos, et utrumque diversô fine, asserente. Sed et quidam, ut naevos occultarent, faciem linebant: ut ille apud Martialem libertinus frontem literatus, l. 2. Epigr. 29. v. ult.Et numerosa linunt stellantem splenia frontem:Ignoras, quid sit? Splenia tolle: leges.Hinc itaque orta, linere aliquem, pro κολακεύειν, apud Hieronym. in Ezech. l. 7. Os sublinere: quod de eo proprie dicebant, qui simulans se os alicuius linere ad decorem, uti mos fuit, contra et secus quam consuetudo erat, os illi ridiculis picturis deturpabat, ut qui olim gryllum pingebant: Et os oblinere, apud Plantum loc. cit. de quo dictum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.